CAPUT CI

JUL. Sed licet nulla ex parte constes, tamen quid attuleris prudens lector attendat. Consentiamus voluntatem liberam dici posse, quae bonum velle non potest: hanc autem voluntatem in Baptismate asseris liberari. Interrogo, ad quem modum liberatur? ut bonum semper velle cogatur, et malum velle non possit? an ut utrumque possit appetere? Hic tu si responderis, Ut bonum semper velle cogatur: quam sis Jovinianista, etiam ipse cognoscis. Si autem dixeris, Quomodo potest esse voluntas libera, si bonum semper velle cogatur? respondeo, Quomodo dicebatur ante voluntas libera, si malum velle tantummodo cogebatur? Si ergo responderis, sic fieri post Baptisma liberam voluntatem, ut et peccare et non peccare possit; hoc ipso pronuntiabis liberum arbitrium non fuisse, cum utrumque non poterat. Clauderis undique disputationis tuae laqueis: arbitrium ante Baptisma liberum fuit; facultatem habuit faciendi boni, sicut facultatem habuit faciendi mali; et omnis dogmatis tui, quo malum naturale persuades, scena collabitur.

AUG. De Manichaeo et Joviniano jam me tibi superius inveniet respondisse, qui legerit: quomodo autem dicas eum, cujus voluntatem nos dicimus a Domino praeparari, ita fieri bonae voluntatis, ut bonum velle cogatur (quod absit ut dicatur a nobis), viderit praeclara intelligentia tua. Si enim cogitur, non vult: et quid absurdius, quam ut dicatur nolens velle quod bonum est? De natura etiam Dei vide quid sentias, homo qui dicis cogi hominem ut bonum velit, si malum velle non possit. Numquid enim Deus cogitur velle bonum, quia velle non potest malum, quoniam est omnino immutabilis? Natura vero humana quamvis mutabilis, quantum ad id pertinet quod condita est, bona est; quae non solum sine vitio facta est, verum etiam cum per vitium mala est, capax est boni, quo bona sit. Haec vera sententia fallacem Manichaeorum evertit insaniam. In Baptismo autem ita peccata omnia dimittuntur in Dei gratia, qua et ad ipsum Baptismum homo praeparata ab illo voluntate perducitur, ut deinceps quamvis concupiscat spiritus ejus adversus carnem, ne consentiat iniquitati, tamen et caro concupiscat adversus spiritum, ut non faciat et ille quod vult. Vult enim et istam carnis concupiscentiam non habere: sed non potest nunc; propter quod adhuc in se ipso ingemiscit, adoptionem exspectans redemptionem corporis sui (Rom. VIII, 23), ubi sic habeat carnem, ut jam peccare non possit. Nunc ergo, non solum potest peccare post Baptismum, verum etiam quia et bene reluctans concupiscentiae carnis aliquando ab ea trahitur ad consensionem; et quamvis venialia, tamen aliqua peccata committit: habet cur semper hic dicat, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Haec quoque catholica veritas Joviniani redarguit vanitatem. Utrumque autem, id est, et quod contra Manichaeum, et quod contra Jovinianum dicimus, haeresim vestram calumniasque subvertit.