CAPUT CII

JUL. Sin autem liberum ante ad bonum non fuit, et factum est post Baptisma ita liberum, ut malum facere non possit: nunquam quidem ei adfuit arbitrii libertas, et probatur sine reatu antea peccasse, et postea sine cura sanctitatis gloriam possidere.

AUG. Ergo nec in Deo est arbitrii libertas, quia malum facere non potest, sicut negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13): qui et nobis summo illo praemio largiturus est, ut non quidem ipsi Deo, sed tamen Angelis ejus aequales, nec nos peccare possimus. Hoc enim eis post lapsum diaboli pro merito bonae voluntatis, qua in veritate steterunt, donasse credendus est, ut postea nullus per liberum arbitrium novus diabolus fieret.