|
JUL. Quo collecto convinceris inficiari prorsus dogmati
tuo ; ut promittas te liberum arbitrium non negare, quod antea mali,
postea boni necessitate subvertis.
AUG. Dicturus es, ut video, Deum necessitate premi, ut peccare
non possit: qui utique nec potest velle, nec vult posse peccare. Imo
vero, si necessitas dicenda est, qua necesse est aliquid vel esse,
vel fieri; beatissima est ista omnino necessitas, qua necesse est
feliciter vivere, et in eadem vita necesse est non mori, necesse est
in deterius non mutari. Hac necessitate, si necessitas etiam ipsa
dicenda est, non premuntur sancti Angeli, sed fruuntur: nobis autem
est futura, non praesens.
|
|