|
JUL. Nam si non imputat justitia, nisi unde liberum est
abstinere; et ante Baptisma necessitas mali est, quoniam voluntas,
sicut dixisti, ad faciendum bonum non est libera, perque hoc aliud
agere non potest nisi malum: ab infamia mali ipsa quam patitur
necessitate defenditur; quoniam apud eam justitiam gravari operibus
suis non potest, quae non imputat malum, nisi a quo liberum est
abstinere. Post Baptisma autem, si necessitas boni est, nullum
utique potest esse peccatum. Vide igitur quam illud quod esse peccatum
ratio demonstrat, inveniri nequeat in seminibus, quando secundum
definitiones tuas jam nec in moribus invenitur.
AUG. Multum erras, qui vel necessitatem nullam putas esse
peccandi, vel eam non intelligis illius peccati esse poenam, quod
nulla necessitate commissum est. Si enim necessitas nulla peccandi est
(ut omittam vim mali ejus quod originaliter trahitur; hoc enim nullum
esse vos vultis), quid patiebatur, quaeso, qui secundum vestrum
sensum, tanta mole malae consuetudinis premebatur, ut diceret, Non
quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom.
VII, 19)? Deinde cogitare te existimo, quid appetendum, quid
vitandum sit in agenda vita, quanto labore discatur. Qui autem hoc
nesciunt, ipsa boni appetendi malique vitandi ignorantia patiuntur
peccandi necessitatem. Necesse est enim ut peccet, qui nesciendo quid
facere debeat, quod non debet facit. De quo genere malorum Deus
rogatur, ubi dicitur, Delicta juventutis et ignorantiae meae ne
memineris (Psal. XXIV, 7). Quod genus delictorum si non
imputaret Deus justus, non ea sibi dimitti posceret homo fidelis.
Unde dicit et Dei famulus Job, Signasti peccata mea in sacculo, et
annotasti si quid invitus commisi (Job XIV, 47, sec.
LXX). Tu quoque ipse in libro novissimo tuo eorum, quos contra
unum meum quatuor edidisti, ex affectionibus atque passionibus animi
dicis
|
“evenire hominibus affectionalem qualitatem atque ita
inhaerescere, ut aut magnis molitionibus, aut nullis separetur
omnino”.
|
|
Quisquis ergo ea timiditate peccaverit, quae ab illo non
potest separari, quid aliud quam necessitate peccabit? Sed vos ista
peccata ex illis venire peccatis, quae nulla necessitate commissa
sunt, in illo saltem conceditis, qui dicit, Quod nolo malum, hoc
ago. Qui enim, ut istam patiatur necessitatem, non nisi peccandi
consuetudine premitur; procul dubio priusquam peccaret, nondum
necessitate consuetudinis premebatur. Ac per hoc, etiam secundum
vos, peccandi necessitas unde abstinere liberum non est, illius
peccati poena est, a quo abstinere liberum fuit, quando nullum pondus
necessitatis urgebat. Cur ergo non creditis tantum saltem valuisse
illud primi hominis ineffabiliter grande peccatum, ut eo vitiaretur
humana natura universa, quantum valet nunc in homine uno secunda
natura? sic enim a doctis appellari consuetudinem nos commemorandos
putasti (Supra, cap. 69). Cum igitur et illa fateamur in
hominibus esse peccata, quae committuntur, non necessitate, sed
voluntate, quae tantummodo peccata sunt, unde ab eis liberum est
abstinere; et peccatis de ignorantiae vel affectionum necessitate
venientibus, quae jam non solum peccata, verum etiam poenae sunt
peccatorum, plenum sit genus humanum: quomodo dicis definitionibus
nostris peccatum nec in moribus inveniri? Sed quod non vultis,
audite. A peccatis omnibus sive originalibus, sive moralibus, vel
quae facta sunt, vel ne fiant, non liberat nisi gratia Dei per Jesum
Christum Dominum nostrum, in quo regenerati sumus, et a quo
didicimus orando dicere, non solum, Dimitte nobis debita nostra, id
est, quia peccavimus; verum etiam, Ne nos inferas in tentationem,
id est, ne peccemus.
|
|