|
JUL. Verum consignata hac disputationis summa prudentis
animo lectoris, excutiamus quid Baptisma tuum, quod propter solam
genitalium commotionem dicis fuisse provisum, crediti sibi muneris
exsequatur. Profitetur se a peccatis homines expiare: sed cum apud
justitiam causa agitur voluntatis, non pronuntiatur rea, quae aliud
velle non potuit. Evanescente autem invidia reatus, etiam pompa
indulgentis evanuit: quia non potest ignoscere, quod jure non potest
imputare. Ac per hoc, promissionis suae frustratur effectibus :
quoniam nec invenit crimina, quorum remissione laudetur; nec habet
hujus beneficii debitores, quo peccatorum vincla solvantur : quia in
necessitatis asylo collocatos non potest malae convincere voluntatis:
per quae omnia supervacuum deprehenditur. Verum quia gratia quae a
Christo provisa est, supervacua non est; rationabilis ejus
munificentia teneatur, per quod rea voluntas convincitur peccatoris,
quae potuit utique tam bonum velle, quam malum voluit. Totum ergo
figmentum necessitatis evanuit: ac per hoc, nullum est de naturae
conditione peccatum; sed liberum arbitrium in natura hominum
perseverat: quod ut tu cum Manichaeis negas, ita nos cum Apostolis
et omnibus Catholicis confitemur.
AUG. Necesse est ut peccet, a quo ignoratur justitia: numquid
ideo cum justitiam cognoverit, non sunt ei remittenda peccata, quae
ignorantiae necessitate commisit? Aut quia jam cognovit quemadmodum
vivere debeat, de se ipso ei praesumendum est ut juste vivat, non de
illo cui dicitur, Ne nos inferas in tentationem? Non est igitur
impunitatis securitas in necessitate peccandi: sed ut non obsit ista
necessitas, donat ille cui dicitur, De necessitatibus meis erue me
(Psal. XXIV, 17). Donat autem duobus modis: et praeteritam
dimittendo iniquitatem, et opitulando ne intremus in tentationem.
Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus
(Jacobi I, 14). Quae suscepta tua tam tibi grata est, ut cum
ab illa in consensionem quisque non trahitur, ipsam putes esse
laudandam; quasi malum non sit res quae impellit in malum, si non ei
cedat, sed resistat ille qui impellitur. Quamvis tu, etiamsi ei
consentiatur, illum qui cecidit, non ipsam quae impulit; illum qui
attractus est, non ipsam quae attraxit; illum qui illectus est, non
ipsam quae illexit; magno vaniloquio contendas esse culpandum: quia
scilicet, ut definis, male usus est bono: habes quippe tam malum
spiritum, ut concupiscentia bona tibi videatur, qua caro concupiscit
adversus spiritum. Sed eleganter te existimas irrisisse de Baptismo
sententiam nostram, mendacissime affirmans quod propter solam
genitalium commotionem Baptismum dicamus esse provisum. Non hoc
dicimus: sed illud quod vos nova et haeretica perversitate subvertere
conamini, dicimus, ideo divinitus esse provisum secundae spiritualis
nativitatis auxilium, quam fieri in se ipso Christus instituit,
quoniam secundum Adam carnaliter nati contrahunt mortis antiquae prima
nativitate contagium (Cyprianus, Epist. 64, ad Fidum). Ecce
verbis usus sum Poeni episcopi Cypriani, contra quem tu etiam
martyrem latras, cum Ecclesiae fundatissimam fidem, pro qua Ecclesia
fusus est ejus sanguis, oppugnas. Sicut enim Paulus apostolus
dixit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum
mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt
(Rom. V, 12): ita et Cyprianus episcopus, intellector hujus
apostoli, confessus est, secundum Adam carnaliter natos contagium
mortis antiquae prima nativitate contrahere. Quid est ergo quod te
Apostolis et omnibus Catholicis fallaciter jungis; quandoquidem
Apostolo fraudulenter, catholico autem Episcopo et Martyri, in eo
quod sensit cum orientali et occidentali catholica Ecclesia,
apertissime contradicis?
|
|