|
JUL. Expositio sane, quam Pauli apostoli sermonibus
admovisti, cum risu esset praetereunda, nisi Scripturarum terreret
ignaros. Cum essetis, inquit Apostolus, servi peccati, liberi
fuistis justitiae. Dicere utique non poterat, Liberatos: quoniam
hic sermo liberationis tunc decenter infertur et proprie, cum homo a
noxiis liberatur; liberi autem a virtutibus dici possunt, qui
decernunt nihil debere virtutibus. Liber ergo et a bono et a malo dici
potest, qui alteri serviens, alteri studet nihil debere: liberatus
autem nisi a malo dici non potest; quia verbum hoc liberationis in se
habet indicium illius qui propulsatur angoris. Quae igitur hic
quaestio Apostolo de verbis suis fieri potuit, cum ille more generis
humani, a bono liberos, a malo dixerit liberatos? Cum ergo,
inquit, servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae: quem fructum
habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis? Sed ne tu
aestimares servos nos peccato fieri per naturam, audi ipsum Apostolum
in iisdem locis loquentem: An nescitis quoniam cui exhibetis
vosmetipsos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis, sive
peccati, sive obauditionis justitiae (Rom. VI, 20, 21,
16)? Vosmetipsos, inquit, exhibuistis peccato servos; ut
intelligeres, eum voluntati, non nativitati imputare peccatum. Ob
hoc ergo solum eos dixit liberos fuisse justitiae, quia detrectassent
ejus praecepta servare.
AUG. Si ob hoc solum dicti sunt homines liberi fuisse justitiae,
quod detrectassent ejus praecepta servare; ergo antequam acciperent
praecepta justitiae, quae detrectarent servare, non erant liberi
justitiae, servique peccati? quis hoc dixerit? Ab hac ergo
necessitate servitutis ille liberat, qui non solum dat praecepta per
legem; verum etiam donat per Spiritum charitatem, cujus delectatione
vincatur delectatio peccati: alioquin perseverat invicta, et servum
suum tenet. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est
(II Petr. II, 19).
|
|