|
JUL. Denique statim addit, ita eos servos esse
justitiae, sicut fuerant servi ante peccati. Per quod potes eos jam
tu, si placet, liberos dicere peccato, cum serviunt justitiae; sicut
ab illo dicti sunt a justitia liberi, cum servirent delicto.
Ineptissime itaque simplicitati apostolicae voluisti calumniam
commovere. Neque enim ille, ut putas, vigilantissime hoc quod
aestimas intimavit: sed tu somniculosissime quod ille protulit
intueris. Argumentaris quippe, ideo illum liberatos dicere maluisse,
quam liberos, ut intelligeremus arbitrii libertate male quidem posse,
bene autem fieri non posse. Verum ipse tibi verborum ejus ordo
renititur. Nam si hoc, quod tu, putasset, quia libertate solum
peccaretur; debuit dicere, Liberi fuistis peccato; non, Liberi
fuistis justitiae: ut ille diceretur esse liber cui operabatur ipsa
libertas. Si enim placet etiam casuum pensare momenta, huic illos
justitiae dixit esse liberos, non ab hac justitia liberos.
Consequentius ergo hac elocutione nos adjuvaremur, si etiam tam leves
res premere vellemus. Sed absit hoc: sensum intelligimus Apostoli,
et elocutionum simpliciter prolatarum officio contenti sumus. Nihil
aliud dixit Magister Gentium, nisi, Liberi fuistis, non
servistis, justitiae: liberati estis, peccatorum veniam suscepistis,
manente arbitrii libertate; per quam potuerunt et ante peccato, et
postea obedire justitiae.
AUG. Ex isto haeretico sensu, quo dicitis non fieri per gratiam
liberationem a peccato, nisi cum de praeterito accipitur venia; non
autem etiam ne dominetur peccatum, cum quisque a concupiscentia sua
trahitur in ejus assensum; etiam sanctorum orationibus contradicitis.
Utquid enim Deo dicitur, Ne nos inferas in tentationem; si, ut hoc
non fiat, in liberi arbitrii nostri est potestate, quod nobis
naturaliter insitum est? Utquid dicit Apostolus, Oramus autem ad
Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7); si Deus
non liberat a peccatis, nisi veniam dando praeteritis?
|
|