|
JUL. Laudat etiam potentem hominem, quod nostris
petitionibus, qui nihil aliud quam dari tanto negotio judices
vociferabamur, ut ea quae subreptionibus acta constabat, emendarentur
potius, quam punirentur examine, mole suae dignitatis obstiterit,
nec disceptationi tempus aut locum permiserit impetrare. Quod utrum
ille ad quem scribitur, tam nequiter fecerit, quam testatur ista
laudatio, ipse viderit. Nos tamen in quantum de eo melius
aestimaverimus, nominis illius commemoratio opusculo meo honorifice
inserta patefecit. Verum liber ille de patrono suo falsa fortasse
contineat. Porro fideliter quid scriptor ejus cupiat ostendit:
videlicet, ut contra rationem, contra fidem, contra omnem morum et
dogmatum sanctitatem, vi fera et caeca impotentia dimicetur.
AUG. Absit a christianis potestatibus terrenae reipublicae, ut de
antiqua catholica fide dubitent, et ob hoc oppugnatoribus ejus locum et
tempus examinis praebeant; ac non potius in ea certi atque fundati,
talibus, quales vos estis, inimicis ejus disciplinam coercitionis
imponant. Quod enim propter Donatistas factum est, eorum
violentissimae turbae fieri coegerunt, ignorantes quid ante sit
gestum, quod eis fuerat ostendendum: quales vos turbas Deus avertat
ut habeatis; Deo tamen propitio non habetis.
|
|