|
JUL. Denique quid exhortatio ipsius teneret, ostendit,
praemittens: Humanum est quod dico, propter infirmitatem carnis
vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et
iniquitati ad iniquitatem; ita nunc exhibete membra vestra servire
justitiae in sanctificationem: cum enim servi essetis peccati, liberi
fuistis justitiae (Rom. VI, 19 et 20). Ordinatissime
prorsus ipsos dicit liberos fuisse justitiae, quos convenerat ut membra
sua in omni sanctificatione retinerent. Verum quia non parum hic
immorati sumus, ut ostenderemus certissimum esse quod dixeram
(Supra, cap. 73), quia negarent liberum arbitrium homines qui
vestro fuissent sermone deterriti, et in verum exitium vana formidine
truderentur; atque te esse praecipuum arbitrii liberi negatorem:
revertamur ad illum librum, qui est ad Valerium destinatus, ut
probemus primo te negasse conditorem Deum; nunc autem, alibi quidem
negare, alibi scelestius multo quam negaveras confiteri. Et quidem
quam in illo libro tuo priore absolute Deum negaveris conditorem
hominum, satis cum discuteretur apparuit: dixisti quippe, quod
|
“genus humanum diabolus quasi plantati a se fruticis fructum jure
decerperet”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 26);
multaque alia quae loco a te argumentorum posita huic cooperantur
errori. In hoc vero secundo libro, etsi universitate dogmatis tui
idem agas; tamen perniciosius niteris emendare sententiam, quam ante
protulisti.
AUG. Si tibi parum est Apostolus, qui dicit, Per unum hominem
peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes
homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: Ambrosius utique, non
ut Manichaeus, quo nomine tales, qualis ille fuerat fidei,
criminaris; sed ut catholicus intellexit Apostolum, eumque
intelligens ait,
|
“Omnes homines sub peccato pascimur, quorum ipse
ortus in vitio est”
|
|
(De Poenitentia, lib. 1, cap. 2). Ecce
de quo tanquam de suo frutice diabolus fructum jure decerpsit; non de
natura quam Deus condidit, sed de vitio quod ipse plantavit. Neque
enim qui nascuntur sub peccato, possunt nisi sub auctore esse peccati,
si non renascantur in Christo.
|
|