|
JUL. Verum suppleamus breviter responsionem, quae capiti
tuo, quod supra posuimus (Cap. 74), debetur. Constanter itaque
fideliterque respondeo, quia non invideamus liberatorem hominibus
Dominum Jesum Christum; quos convenimus, ne vobis credentes,
emendationis desperatione frangantur, et recedant ab eruditione
Christi, quasi ea praecipientis, quae capere mortalium natura non
possit, quippe malo aggravata congenito.
AUG. Sed et mors congenita est; et tamen ab ea liberat, qui quos
vult vivificat (Joan. V, 21): ad quem debent confugere, qui
volunt a malo congenito liberari; quod ut faciant, quis attrahat, in
Evangelio lege (Id. VI, 44).
|
|