CAPUT CXI

JUL. Sed currant ad eum qui clamat, Jugum meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI, 30): qui et malae voluntati veniam pro inaestimabili liberalitate largitur, et innocentiam, quam creat bonam, facit innovando adoptandoque meliorem.

AUG. Ipsi sunt homines, quibus invides liberatorem, quos habere malum, a quo liberentur, negas. Quomodo ergo constanter fideliterque respondes, quod non invideatis liberatorem hominibus Dominum Jesum Christum; cum potius pertinaciter et infideliter agas, ne ab illo salvi fieri credantur parvuli, sicut salvum facit populum suum a peccatis eorum; propter quod eum, Evangelio loquente, didicimus appellatum esse Jesum (Id. I, 21)? Non igitur docere poteritis liberatorem Christum vos hominibus non invidere, quia parvulos non esse homines nullo modo potestis ostendere.