CAPUT CXII

JUL. Demiror itaque ausum te fuisse ponere testimonium, quo dicitur, A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II, 19). Quod manifestissime pro nobis facit, asserentibus non posse quemquam obnoxium esse diabolo, nisi qui fuerit post certamen voluntatis degeneri deditione superatus. A te autem usurpari non debuit, cui vehementer repugnat, persuadenti in regno diaboli esse nascentes, qui sine voluntate propria nec vinci utique, nec peccare potuerunt.

AUG. Quos dicis nascentes nec vinci, nec certare potuisse, ab illo originem ducunt, in quo omnes peccaverunt: qui homo, quod est pejus, sine certamine victus est. Fuit enim Adam, et in illo fuimus omnes: periit Adam, et in illo omnes perierunt (Ambros. lib. 7 in Luc. cap. 15, n. 234). Sinite ergo parvulos inveniri ab eo, qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10): alioquin liberatorem Jesum, quoniam et ipsi homines sunt, prorsus hominibus invidetis, quantacumque loquacitate crudelitatem vestri hujus erroris obtegendam esse credatis.