CAPUT CXIII

JUL. Quod quidem videns contra te valere plurimum, quasi ipso testimonio interrogatus, Per quid ergo parvuli in regno sunt adversariae potestatis, si Scripturae creditur, unumquemque, cum vincitur, tunc servum esse victoris, et constat infantiam sine usu rationis et voluntatis nec confligere potuisse, nec cedere? addis (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 8):

“Per unum quippe hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt”

(Rom. V, 12).

“Sic est autem Deus nascentium conditor, ut omnes ex uno eant in condemnationem, quorum non fuerit renascentium liberator. Ipse quippe dictus est figulus ex eadem massa faciens vas, aliud in honorem secundum misericordiam, aliud in contumeliam secundum judicium”

(Id. IX, 21):

“cui cantat Ecclesia, Misericordiam et judicium”

(Psal. C, 1). Hoc quod dicis, per unum hominem intrasse peccatum, quo testimonio Apostoli plurimorum ineruditorum tamen pectora commovistis, licet in quarto libro breviter quomodo intelligendum esset ostenderim (Ad Turbantium), tamen adjuvante Christo, in hoc opere plenius exponemus, ita ut in secundo libro, praetermissis aliis, locus ipse apostolicus contextu suo plenissime disseratur.

AUG. Ad id quod in quarto libro tuo breviter ostendisse te dicis, in sexto nostro tibi responsum est (Contra Julianum, lib. 6, n. 75, sqq.): quod autem in hoc opere polliceris, cum reddere coeperis, ibi quam sis vaniloquus apparebit.