CAPUT CXIV

JUL. Hic autem breviter admonuerim, quoniam suffragari tibi non potest ad ejus sententiae confirmationem, quam omnis eruditio, omnis ratio, et lex Dei convincit iniquissimam. Diligens ergo lector intendat quod pronuntiasti, Deum esse factorem malorum; et tales eum condere, qui sine aliquo propriae merito voluntatis eant in condemnationem prorsus omnes.

AUG. Hoc dixi: quia facit hominum naturam, qui vitio mali sunt, quod ipse non fecit; et de quo ipse bene facit, etiam cum mali sunt homines quos facit: quia in quantum homines sunt, non in quantum mali sunt, eos facit. Neque enim vasa in contumeliam fierent, nisi mali essent: qui tamen per naturam quam facit Deus, utique boni sunt; mali autem secundum vitium, quod contra naturam quidem, sed tamen naturae insevit inimicus; ut ex hoc esset natura mala, hoc est, malus homo. Non enim potest esse ullum malum nisi in aliquo bono; quia non potest esse nisi in aliqua natura: omnis autem natura, in quantum natura est, bonum est. Diligenter attendite, quomodo dicantur, quae velut contraria inter se dici videntur, et non sunt: si tamen non penitus fumo superbae contentionis oculos perdidistis.