|
JUL. Ac ne nesciremus de quo tempore loquereris; ab
Adam, quem ais unum omnes fuisse, usque ad finem, qui baptizati non
sunt, damnationi et diabolo obnoxios pronuntias inveniri. In qua
sententia multo te perniciosius curare niteris, quam antea vulnerasti.
Nam ut removeres invidiam quae in te ruebat, quod diceres diabolum
conditorem hominum; correctus confiteris Deum conditorem, sed talium
quales adscribit Manichaeus principi tenebrarum.
AUG.
|
“Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in
vitio est.”
|
|
Hoc non dixit haereticus immundus Manichaeus, sed
catholicus sanctus Ambrosius (De Poenitentia, lib. 1, cap. 2
vel 3). Porro autem Manichaeus nec omnem naturam, in quantum
natura est, dicit bonam; nec eam quam dicit naturam malam, ullo modo
dicit sanari posse ac fieri bonam: quod catholica fides dicit de natura
humana pusillorum atque magnorum, et contra Manichaeos et contra
Pelagianos, utrosque diversis morbis, sed pariter insanos.
|
|