|
JUL. Enimvero credens malos esse homines conditione
nascendi, illum eis deputavit auctorem, per quem mali operis crimen a
Deo bono separaretur: et quoniam erraverat in definitione peccati, ut
putaret naturale esse, quod nisi voluntarium esse non potest;
consequenter deinceps malae originis malum est commentus artificem; hic
religiosior in Deum, contumacior in naturam. Tu vero dicis, malos
quidem nasci, sed Deum esse auctorem malorum: contumacior tu in
Deum, honorificentior in naturam: haec quippe auctoris majestate
defenditur, auctor autem foeditate operis accusatur.
AUG. Accusa ergo Deum, si placet, operis foeditate:
quandoquidem aliqua corpora tam foeda nascuntur, ut nonnulla in eis
nimia deformitate etiam monstra dicantur. Non enim alius deus, sicut
Manichaeus fingit, aut dii minores, sicut Plato errat, sunt
corporum conditores: sed utique Deus bonus et justus operatur etiam
corpora talia ; quae si referas ad grave jugum super filios Adam
(Eccli. XL, 1), invenies eum nec malum, qualem Manichaeus
fabricandis corporibus adhibet; nec victum malisque implicatum atque
commixtum, quod Manichaeus de Deo bono credere non timet; sed plane
justum propter originale peccatum, qualem fides catholica novit, a qua
vester error exorbitavit. Neque enim, si nemo peccasset, foeda atque
monstrosa etiam in paradiso corpora nascerentur.
|
|