CAPUT CXVII

JUL. Non timuisti, scelestissime, hoc applicare Deo, quod ne ei admoveret Manichaeus, commentus est alium conditorem: ambo quidem estis veritatis inimici, sed putabatur ante te non posse ille impietate superari.

AUG. Ante me erat Ambrosius, qui non erat Manichaeus; ante ipsum Hilarius, Gregorius; ante hos Cyprianus, et caeteri, quos commemorare longum est, qui non erant Manichaei. Et tamen Ecclesiam docuerunt, quod in Ecclesia didicerunt, trahere parvulos originale peccatum, et exsufflandos in exorcismis, ut eruantur de potestate tenebrarum, et in regnum sui Salvatoris et Domini transferantur (Coloss. I, 13). Quoniam Christus si etiam pro ipsis mortuus est, quod et tu coactus es confiteri, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est; quod ait Apostolus (II Cor. V, 14 et 15): qui profecto si secundum verba tua etiam ipse Manichaeus erit, jam tu quid eris?