CAPUT XI |
JUL. Quibus gestis inter voluminis primas partes, progressus est ad distinctionem nuptiarum et concupiscentiae, sicut fuerat tituli inscriptione pollicitus: deditque toto deinceps opere documentum artis et virtutis suae. Inter negationem enim confessorum et negatorum confessionem ultima necessitate vexatus, quid aerumnarum pateretur foeda conscientia publicavit.AUG. Conviciare quantum potes: quis enim conviciosus hoc non potest? |