CAPUT CXIX

JUL. Unde mihi accidit tantae contumeliae dignitas? Nihil in me tale conferre laudando potuisses. Sensa mea dicis esse reprobanda; sed Dei opera damnanda: me male disputare; sed Deum nequiter creare pronuntias: me errare clamas; illum saevire: me asseris nescire legem; Deum vero nescire justitiam: me vociferaris catholicum non esse, quod dicam Christum provocare quos salvet; Deum vero juras creare quos damnet, nec ob aliud condere, nisi ut eant omnes in condemnationem.

AUG. Hoc et de praescientia Dei dici potest, quae tamen a fidelibus negari non potest, et puto quod nec a vobis. Aut negate Deum praescium multos se damnaturum esse quos creat, ne videatur creare quos damnet; et quod est mirabilius et inscrutabilius, multos, ne malitia mutet eorum intellectum, de hac vita non rapere (Sap. IV, 11), quos malos futuros non potest ignorare. Date honorem Deo: altitudini judiciorum ejus cedat vestrorum crepula ruina verborum, quasi nitida et acuta, sed vitrea.