|
JUL. Inter te igitur et Manichaeum prosatorem sensuum
tuorum, video per profectum eruditionis tuae magnam factam esse
distantiam. Ille enim licet duos induxisset auctores, tamen spem
salutis ex ea reliquit parte, qua dixit bonum Deum esse alienissimum
ab iniquitate, et a crudelitate: tu vero unum bonum quidem Deum, sed
eumdem malorum conditorem loquens, ut reverentiam divinitatis, ita
spem salutis funditus sustulisti.
AUG. Manichaei fingunt Deum crudeliter infirmum, qui partem
suam, substantiam suam, membra naturae suae dilanianda et contaminanda
hostibus tradidit, a quibus vastitatem sibi imminere cernebat: vos
autem qui Deum omnipotentissimum non negatis, in gravi jugo parvulorum
credi vultis injustum, negando originale peccatum.
|
|