CAPUT CXXI |
JUL. Non est enim qui subveniat reis, quando ipse qui est unus, desiderio creandarum miseriarum etiam eos punit, in quibus nihil aliud quam hoc quod ipse fecit agnoscit.AUG. Agnoscit ibi etiam quod ipse non fecit: peccatum quippe ipse non fecit. Alius autem similiter ut vos vanus posset dicere, Deum desiderio creandarum miseriarum etiam eos creare, quos damnaturum se esse ignorare non potuit, incomparabiliter plures, quam eos quos liberaturum se esse praescivit. |