|
JUL. Perspecta igitur abysso impietatis tuae, licet
nunquam quidquam possit profanius inveniri; tamen quam hoc nihil habeat
virium, et quid de illis quae annexueras colligatur, brevi
disputatione monstrabitur. Deus qui hoc appellari nomine voluit, ut
omnipotentissimus, ita etiam justissimus creditur; quorum si unum
defuerit, neutrum aderit; ut conditor benignissimus hominum, ita
meritorum expunctor aequissimus; omne quod facit, bonum valde est.
Ac per hoc, nemo naturaliter malus est: sed quicumque reus est,
moribus, non exordiis accusatur.
AUG. Cur ergo grave jugum super exordia parvulorum sub Deo
potentissimo atque justissimo?
|
|