|
JUL. Nec malum itaque naturale est, nec Deus
creare reos potest, nec in regno diaboli collocare. Quibus collectis
et tu Manichaeus, imo Manichaeo pejor ostenderis: et sine peccato in
hunc mundum humanitatis ingressus, et sub jure Dei, non diaboli,
fructus fecunditatis, et naturalis innocentia claruerunt.
AUG. Ergo et Ambrosius, qui dixit,
|
“In primordia naturae
suae, qui baptizati fuerint parvuli, a malitia reformantur”
|
|
(Lib.
1 in Luc. I, 17, n. 37), Manichaeus, aut Manichaeo pejor
ostenditur, sicut conviciaris, aut furis.
|
|