CAPUT CXXIV

JUL. Hoc igitur consignato, quid processum tuum consequatur attende. Prophetas, et Patriarchas, omnesque sanctos Veteris Testamenti constat Baptismatis expertes fuisse, sed a Deo conditos propriis deinceps fulsisse virtutibus: sub diaboli ergo regno, contra testimonium legis, esse credentur aeternis suppliciis mancipandi; quia ex Adam omnes pronuntiantur a te in condemnationem creati.

AUG. Et ipsos antiquos justos eadem gratia liberavit, cui vos bellum indixistis: quamvis diversis usi fuerint pro tempore sacramentis. Quoniam quod de Christo credimus, hoc credebant. Unus enim Deus, unus et Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: cujus illis praenuntiatus est, nobis autem annuntiatus est humilitatis adventus; claritatis vero qui in fine futurus est, et illis est praenuntiatus et nobis. Et illorum ergo et nostra in isto uno Mediatore una fides est, et idem spiritus fidei et in illis et in nobis: unde dicit Apostolus, Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Unde autem sit haec fides, ne ita gloriemur tanquam ex nobis sit, eumdem audiamus apostolum: Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8). Et alio loco: Pax, inquit, fratribus et charitas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Id. VI, 23).