|
JUL. Quod si dixeris, quam sis aperte Manichaeus,
etiam patroni tui poterunt confiteri. Si vero intellexeris tantum veri
Regis exercitum contra tuam dimicare sententiam, nec illis te afferre
posse praejudicium: acquiesce destructum esse quod exstruxeras, et per
hoc non ire omnes ex uno in condemnationem; sed eos tantum qui rebelles
voluntati Dei, sine poenitentia, sine correctione, ultimo fuerint
fine deprehensi.
AUG. Adde et generatos, si non fuerint regenerati: quia in uno
omnes peccaverunt (Rom. V, 12).
|
|