CAPUT CXXVI

JUL. Quod autem Deus dictus est, Figulus ex eadem massa faciens aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Id. IX, 21); a te commemorari omnino non debuit: quia ut a nobis consequenter exponitur, ita tibi totum repugnat: nam cum alii in honorem, alii in contumeliam fieri dicuntur, juvatur sensus Catholicorum, quo secundum diversitatem voluntatis humanae, diversus etiam vasorum exitus praedicatur.

AUG. Ambrosium audi, qui dicit,

“Omnes homines sub peccato nascimur, quorum ipse ortus in vitio est”

(De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3). Sic quippe intellexit cum caeteris condiscipulis et condoctoribus suis, sine ulla dubitatione catholicis, quod scriptum est de peccato et morte, quod per unum intraverit, et in omnes homines pertransierit (Rom. V, 12). Et intellige hanc esse massam de qua fiunt vasa, sive illa, sive ista. Nam si inscrutabilis quaestionis hujus ista esset solutio, quam tu sapis, secundum merita voluntatum; tam manifesta esset, ut nulla ejus difficultate compelleretur Apostolus dicere, O homo, tu quis es qui respondeas Deo (Id. IX, 20)? De nondum natis enim agebatur, quorum non ex operibus, sed secundum propositum suum Deus unum dilexit, alterum odio habuit: unde ad haec verba perventum est, ut de eadem massa et diversis vasis, et de potestate figuli diceretur.