CAPUT CXXVII

JUL. Tu autem qui supra dixeras, omnes ire in condemnationem, qua testimonium fronte posuisti, quo pronuntiatur ire alius in honorem, alius in contumeliam?

AUG. Sed gratia liberat a totius massae damnatione quos liberat; quam vos negando, estis haeretici. Quantum enim pertinet ad originis, meritum, ex uno omnes in condemnationem (Rom. V, 16): quantum autem ad gratiam, quae non secundum merita datur, quicumque ab ista condemnatione liberantur, dicuntur vasa misericordiae: qui vero non liberantur, ira Dei manet super eos (Joan. III, 36), veniens de justo judicio Dei; quod non ideo vituperabile, quia inscrutabile est: et propterea vasa irae nuncupantur, quia et his bene utitur Deus, ut notas faciat divitias gloriae suae; in vasa misericordiae (Rom. IX, 23). Quod enim Deo judicante a caeteris exigitur, hoc istis eo miserante donatur: quas investigabiles vias Domini si aestimas improbandas, audi, O homo, tu quis es qui respondeas Deo ?