CAPUT CXXVIII

JUL. Nihil enim ita pugnat, quam dicere, omnes, et non omnes. Tu dicis, a figulo Deo omnes fieri in condemnationem: Apostolus dicit, non omnes in condemnationem, nec omnes in honorem; quod in loco suo, quid habeat dignitatis absolvam. In ipsa tamen pronuntiatione sententiae, constat inter vos magnam esse discordiam, nec eumdem esse figulum in condemnationem cuncta fingentem, quem Paulus dicat in honorem alios fabricantem: nec te illi credere, qui a magistro admirabili praedicatur; quoniam tuus figulus omnes in condemnationem fingit, Apostoli figulus plurimos fingit in gloriam.

AUG. Cum dicuntur omnes ex uno in condemnationem, ipsa massa significatur, ex qua fiunt a figulo alia vasa in honorem, id est, quae assumuntur in gratiam, alia in contumeliam, id est, quae ad luendum debitum relinquuntur; ut filii gratiae id sibi donari sciant, quod si exigeretur, non esset injustum; ac sic non in se ipsis, sed in Domino glorientur (I Cor. I, 31).