|
JUL. Priori ergo operi quatuor libellis ea, quam
suppeditavit veritas, facultate respondi: praefatus sane praeteriturum
me, quae et pro dogmate illius nihil habere ponderis apparebat, et me
possent arguere multiloquii, si fuissem imbecilla quaeque et inania
persecutus. Quanquam, si hanc regulam, ut decuit, servare
licuisset, id est, ut nec oppugnationem ex professione inepta
mererentur, pene omnia ejus inventa publico fuerant spernenda
silentio. Sed quoniam, rebus in pejorem partem properantibus (quod
mundi fini suo incumbentis indicium est), in Ecclesia quoque Dei
adepta est stultitia et turpitudo dominatum; pro Christo legatione
fungimur, et pro virili portione quantum valemus opis ad defensionem
catholicae religionis afferimus: nec piget mandare litteris remedia,
quae contra errorum venena conficimus.
AUG. Stultitia et turpitudo vos peperit: sed si in Ecclesia
dominatum adepta esset, ibi vos utique tenuisset.
|
|