|
JUL. Sed imaginem suam, id est, omnes homines bonos
condere, qui etiam demolitos studiorum pravitate, reformare remediorum
desiderat largitate. Ipsi quidem cantat Ecclesia misericordiam et
judicium (Psal. C, 1); quia et illis est benignus qui nihil
deliquerunt, et justo punit judicio eos qui boni a Deo conditi suapte
voluntate peccarunt, ac misericordiae subsidia respuerunt. Hanc
igitur misericordiam, et hoc judicium cantat Ecclesia Catholicorum:
caeterum in vestra nihil potest tale resonare, quae dicit sine
justitia, sine judicio, sine misericordia, Deum conditorem malorum,
formare quos puniat; atque ob hoc punire, quod eos ex Adam ipse
formaverit.
AUG. Jam quidem tibi superius ad omnia ista responsum est: tamen
et hic breviter audi. Non abstinet Deus bonum formationis suae etiam
ab stirpe damnata: sed si tibi displicet, Deum creare quos damnet;
contradic ei, si potes, ne creet eos, quos malos futuros, et in
malignitate usque in finem perseveraturos, et ob hoc sine dubitatione
damnandos esse praescivit: aut ei suggere, si videtur, ut tot millia
parvulorum non baptizatorum, quos novit perdite esse victuros, et in
aeternum ignem, damnante ipso, cum diabolo ituros, rapiat ex hac
vita, dum sunt innocentes et boni; ut si non in regno ejus, certe in
loco aliquo secundae felicitatis, quem talibus aedificavit haeresis
vestra, vitam teneant sempiternam. Habes adhuc quod suggeras
consiliarius Dei, pro filiis ejus quos regeneravit, quos adoptavit,
et tamen malos atque damnandos futuros esse praevidit: ut antequam
veniant in ream vitam, vitae ipsius productione priventur, et ad
regnum ejus, non ad supplicia aeterna pertineant. Cum enim te
invidiose dicere putaveris, Deum creare quos damnet; cogita quanto
invidiosius possit dicere alius similiter vanus, Deum regenerare quos
damnet: cum sit in ejus omnipotentiae potestate, antequam damnabiles
fiant, eos de tentationibus mortalis vitae hujus auferre. Si autem
non potes ista dicere, nec Deo contradicere, nec illius sapientiae
tuum praebere consilium; quis enim cognovit sensum Domini, aut quis
consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? desine nobis introducere
alterum figulum, qui non facit vasa in contumeliam; et ab isto qui ea
facit reprehendendo cohibe te: et agnosce te ; quia ut non te implices
hoc sacrilegio, ideo tibi dicit Apostolus, O homo, tu quis es qui
respondeas Deo?
|
|