CAPUT CXXXI

JUL. Sed jam apostolicae sententiae dignitas asseratur, ne putetur vel de aliquibus hoc sensisse, quod tu de omnibus aestimasti. Apostolus itaque Paulus disputans cum quaestionibus Judaeorum, qui generis sui dignitate turgentes, dedignabantur coaequari sibi ex Gentibus fideles, et justitiam Dei commendat et gratiam, disputans ad earum munificentiam pertinere, quod et primo Judaeos nobilitaverat legis agnitio, et quod deinceps etiam Gentes adsciverat Christi praedicatio. Unus enim utriusque populi conditor judicaturus et illos per legem, et istos in lege (Rom. III, 29); quia non erat Judaeorum Deus tantum, sed etiam Gentium, reddens suum unicuique sine fraude, sine gratia, id est sine cujusquam acceptione personae (quod exprimit nomen gratiae in definitione justitiae), ita de semine venientes Abraham, cum nequiter vivunt, jure condemnat, ac de sua haereditate proturbat, sicut etiam Gentiles in simili operatione deprehensos; et e regione, utriusque populi bonas voluntates et veram fidem probitatemque actionum donat gaudiis sempiternis. Comprimit igitur Gentium Magister Judaeorum tumorem, et ostendit non in seminibus humani generis, sed in moribus esse distantiam; ut se illi agnoscerent, nisi fideles esse curassent, nulla praerogativa circumcisi generis vindicandos: siquidem Jacob et Esau una seminis exceptione concepti, et una vi parientis effusi, diversos nimium exitus pro meritorum diversitate pertulerint.

AUG. Si secundum Apostolum saperes, non commemorares hoc loco merita Jacob, ubi eum dicit ille non ex operibus fuisse dilectum; ut gratiam commendet, quae non secundum merita nostra datur: alioquin merces non imputatur, sicut ipse dicit, secundum gratiam, sed secundum debitum (Rom. IV, 4). Quibus verbis quid ostendit, nisi gratiam non esse debitam, sed gratuitam? Hanc itaque commendabat, ubi dicebat: Cum enim nondum nati essent, neque egissent aliquid boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori (Id. IX, 11-13). Clara sunt quae obscurare conaris: fumos tolle, Scripturarum lumen attende. Gratia quippe hominem praevenit, ut diligat Deum, qua dilectione operetur bona. Quod et Joannes apostolus apertissime ostendit, ubi ait: Nos diligamus, quoniam prior dilexit nos (I Joan. IV, 19). Non ergo diligimur, quia dileximus; sed quia dilecti sumus, diligamus.