|
JUL. Esau enim profanus et fornicator, propter unam
escam vendens primitiva sua (Hebr. XII, 16), quaesivit
benedictionem quam spreverat, nec adeptus est, quanquam eam cum
lacrymis poposcisset. Jacob autem quietus et mitis, obediens parentum
praeceptis, et sanctificationum appetentissimus, ad hoc usque
provectus est, ut sicut Abrahae et Isaac, ita etiam et Jacob Deus
in sancto populo diceretur. Cum igitur omnibus constaret exemplis,
Deum justo judicio bonis mentibus in quacumque gente suam misericordiam
non negare, malas vero mentes nulla sinere stirpis nobilitate defendi;
intelligerent Judaei, Centium fidem a se despici non debere: quia
sicut non patrocinatur Israelitarum stemma criminibus, ita etiam nullo
impedimento est Gentium origo virtutibus. Hoc ergo totum agens
conflictu illo Apostolus; in quibusdam tamen locis, ad incurvandam
circumcisorum arrogantiam, sub nomine gratiae de sola Dei praejudicat
potestate.
AUG. Ergo ad incurvandam circumcisorum arrogantiam, sub nomine
gratiae mentitur Apostolus-nam Deus ex operibus eligit, non ex
gratia. Quis ita sapiat, nisi haereticus inimicus gratiae, amicus
superbiae? Clamat vas electionis, et gratiae, qua talis factus est,
praedicator, non ex operibus dilectum esse Jacob: et tu commemoras
opera Jacob, ex quibus eum dilectum esse contendis; et hoc faciens,
mihi te existimas contradicere, cum sis novus Antichristus, eique
apertissime contradicas in quo locutus est Christus (II Cor.
XIII, 3).
|
|