CAPUT CXXXIII

JUL. Ut illis in cerimoniarum et hostiarum observatione gloriantibus, perque hoc aestimantibus alias nationes nullis legis ritibus consecratas ad consortium sui nec posse admitti subito, nec debere, diceret, quia etsi in illis observationibus fuisset summa justitiae, haberet tamen in potestate sua Deus, quamdam facere populorum commutationem, ut rejiceret quos vellet, et quos vellet assumeret. Cui sensui respondet sub persona Judaeorum, nihil debere jam exigi ab hominis voluntate; quandoquidem Deus, cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Ad quod refert Apostolus, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Et infert testimonium prophetae Isaiae, Numquid dicit, inquit, figmentum ei qui se finxit, Utquid me fecisti sic? Additque de suo: Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 18, 20, 21)? Et est sensus ejusmodi: Quia ego commendavi voluntatem Dei, auctoritatemque gratiae ejus exposui, dicens quod misericordiam praestaret, cujuscumque misertus fuisset; tu mihi, o Judaee, calumniam concitasti, quasi commendatio prolata a me voluntatis et potestatis divinae ad excidium justitiae illius pertineret: et quia dixi, Facit quod vult; argumentatus es nihil jam reposci ab hominis voluntate debere, si Deus totum pro sua faceret voluntate; cum personae dignitas locum excluserit quaestionis. Nam si dixissem, Facit Deus quod debet secundum justitiae suae leges, quae de meritis judicat singulorum; nihil quale nunc objicis, utique retulisses: nunc vero quia dixi. Facit Deus quod vult; putasti me aliquid furatum esse de justitiae dignitate. Utrumque igitur idem est. Nam cum de Deo dico, Facit quod vult; nihil aliud dico, quam, Facit quod debet: quia scio eum nihil aliud velle quam debet. Ubi ergo inseparabiliter voluntas cohaeret aequitati quamcumque de illis nominavero, utramque signavi.

AUG. Quomodolibet dicas Deum facere quod debet; gratiam nemini debet, multisque non reddit supplicium, quod malis eorum operibus debet, et largitur gratiam, quam nullis eorum bonis operibus debet. Quid enim debebat eidem ipsi Paulo, cum adhuc Saulus persequeretur Ecclesiam? nonne supplicium? Quod ergo eum emissa voce de coelo prostravit, quod excaecavit, quod ad fidem percipiendam quam vastabat, tam violenter attraxit (Act. IX), procul dubio secundum, gratiam non secundum debitum fecit, ut in eis esset reliquiis populi Israel, de quibus dicit: Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt : si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 5, 6). Quid debebat etiam illis nisi supplicium, quibus dicit, Non propter vos ego facio, domus Israel, sed propter nomen meum sanctum, quod profanastis in gentibus? Facere ergo se dicit bona eorum in ipsis; sed propter nomen suum quod profanaverunt, non propter ipsos qui profanaverunt: nam propter ipsos si facere vellet, supplicium illis debitum redderet, non gratiam donaret indebitam. Quod enim se facturum dicit, ad hoc pertinet ut bona faciant, non quia boni erant qui profanaverunt nomen sanctum ejus. Denique apertissime dicit eos bona esse facturos; sed se faciente ut ea faciant: ait quippe inter caetera, Et faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis (Ezech. XXXVI, 22, 27). His certe operibus merces imputatur secundum debitum: debetur enim merces, si fiant; sed gratia quae non debetur, praecedit ut fiant. Debetur, inquam, bona merces operibus hominum bonis: sed non debetur gratia, quae ipsos homines bonos operatur ex malis. Postremo, qui facere Deum dixisti quod debet, et alta cervice humana merita ventilasti, die quaeso, quibus meritis parvulorum debeat regnum coelorum. Dicturus es forte, debere hoc eum gratiae suae, qua opitulante renati sunt. Propter hanc enim acceptam jam venire in ejus regnum merentur: sed ipsam gratiam, quam regenerandis exhibet, nullis eorum omnino meritis debet. Propterea Pelagius vester in episcopali judicio Palaestino, eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ne ipse damnaretur, damnare compulsus est : ubi et te ipsum, et se ipsum, qui hoc dicere non desistitis, sine dubitatione damnavit. Istam gratiam, vere gratiam, id est, gratuitam, nullisque meritis praecedentibus debitam, commendabat Apostolus, quando dicebat: Cum enim nondum nati essent, nec aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret. Haec est electio, de qua et illud dicitur: Reliquiae per electionem gratiae factae sunt: si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Unde et hic, cum dixisset, ut per electionem propositum Dei maneret; continuo subdidit, Non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori (Rom. IX, 11-13). Contra istam veritatis tubam reclamas, et dicis:

“Ad incurvandam circumcisorum arrogantiam, sub nomine gratiae Paulus apostolus de sola Dei praejudicat potestate.”

Ubi quid dicis aliud, nisi, Ad incurvandam circumcisorum arrogantiam mentitur Apostolus, dicens non ex operibus dilectum esse Jacob; cum ex operibus sit dilectus, quia erat

“quietus, et mitis, obediens parentum praeceptis, et sanctificationum appetentissimus”

(Supra, cap. 132)? Nec intelligis, non ideo quia talis erat, vel talis futurus erat, fuisse dilectum: sed talem, quia dilectus est, factum. Erubesce: non mentitur Apostolus; non ex operibus Jacob dilectus est; si enim gratia, jam non ex operibus: sed gratia dilectus, eadem gratia faciente bonis oportuit ut polleret operibus. Parce animae tuae, noli esse inimicus huic gratiae.