CAPUT CXXXIV

JUL. Ergo superbia illa quae volebat otiari, et desidiam suam ob id colore necessitatis obnubere, ut in susceptione Gentium reclamaret Evangelio; audit quoniam etsi sic esset quomodo tu commentaris, tamen supplicare Deo, non seditionem excitare deberes: quibus verbis nequitiam retundit hominis, qui diversitatem meritorum ex voluntatis qualitate venientem, aucupans elocutionis ambiguum, ideo necessitati divinae conabatur adscribere, ut assereret necesse esse alterum de duobus, id est, aut Gentes ad promissionis non venire consortium, aut si hoc liceret Deo, exstingui officia liberae voluntatis. Verum quia id non sufficiebat negotio; neque enim a tali magistro, sicut commendabatur auctoritas Dei, ita erat indefensa relinquenda justitia: subdit consequentissime, vasa quae in contumelia et quae in honore fiunt, habere hoc de propriae stipendio voluntatis. Si enim Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam in multa patientia, in vasis irae, consummatis in perditionem: et ut notas faceret, inquit, divitias gloriae suae in vasis misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quos et vocavit nos, non solum ex Judaeis, sed etiam ex Gentibus (Rom. IX, 22-24). Certe hic absolvit, quod superior conflictus operuerat, non inferri a Deo iram nisi his vasis quae ad perditionem consummata fuerint; gloriam autem dari his quae ad hoc fuerint praeparata. A quo autem vasa hujusmodi in susceptionem horum quae diximus praeparentur, ipsius Apostoli sermo patefecit. In magna, inquit, domo, non sunt tantummodo vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; alia quidem in honorem, alia in contumeliam. Si ergo mundaverit quis semetipsum ab his, erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II, 20, 21).

AUG. Ergo ipsa vasa ita se praeparant, ut frustra de Deo dictum sit, quae praeparavit in gloriam? Hoc enim apertissime dicis: nec intelligis ita dictum esse, Si quis mundaverit semetipsum, ut ostenderetur et opus hominis per voluntatem: sed, ingrate homo, praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, sec. LXX); ideo utrumque verum est, et quia Deus praeparat vasa in gloriam, et quia ipsa se praeparant. Ut enim faciat homo, Deus facit; quia ut diligat homo, Deus prior diligit. Lege Ezechielem prophetam, unde quod satis visum est supra commemoravi (Supra, cap. 133): ista etiam verba reperies, id est, Deum facere ut praecepta ejus homines faciant, quorum miseretur, non propter merita eorum, quae mala ibi esse commemorat, sed propter nomen suum; ut Deo sine meritis eorum faciente ut faciant praecepta ejus, incipiant merita bonorum habere factorum. Haec est gratia quam negatis, non ex operibus quae fiunt, sed ut fiant.