|
JUL. Ecce officium liberae voluntatis: Si, inquit,
mundaverit quis semetipsum a societate vasorum vilium (quo nomine vitia
denotantur), erit vas in honorem sanctificatum, utile Domino, ad
omne opus bonum paratum. Haec igitur vasa, studiis propriis, aut ad
iram, aut ad gloriam praeparantur: Deus autem notam facit potentiam
suam in utroque, vel severitatem in impios exserendo, vel
benedictionem fidelibus largiendo. Apparuit itaque hanc sententiam
egregii praeceptoris, nec Manichaeis opem sensibus attulisse, et e
diverso nos consequenter armasse.
AUG. Quid calumniaris, quid falso criminaris, nec quos et quales
Ecclesiae doctores crimineris attendis? Non cujusquam Manichaei,
sed sancti Ambrosii verbis tibi respondeo:
|
“Deus quos dignatur
vocat, et quem vult religiosum facit”
|
|
(Lib. 7, in Luc. IX,
58). Hoc in veritate facit, hoc in veritate Scripturarum
divinarum intellexit Ambrosius: sed judicium, cum alios facit, et
alios non facit, occultum est. Propter quod dicitur nomini per
hominem, sed non ab homine: O homo, tu quis es, qui respondeas
Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quid me fecisti
sic? Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud
vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 20, 21).
Aufer tuas nebulas ab istorum serenitate verborum, quibus Dei quidem
judicium significatur occultum; sed ipsa tam clara sunt, ut se tua
caligine obumbrari obscurarique non sinant.
|
|