|
JUL. Ac per hoc et tibi vehementer obnixa est,
dicens, non omnes fingi in condemnationem, in quam tu omnes ire
pronuntias. Absurdissime autem argumentari soles, ut dicas, Sed hi
non finguntur in condemnationem, qui postea liberantur: cum nec sic
possit sermonis apostolici tibi vel superficies convenire. Nam cum
dicis tu, Omnes in condemnationem creantur lege nascendi, sed aliqui
inde, licet perexigui, mysteriis liberantur; non hoc asseris quod
ille, qui non solum de condemnatis liberari praedicat, verum non omnes
in condemnationem fingi, sed alios in contumeliam, alios in honorem.
AUG. Ubi dixit Apostolus, Ex uno omnes in condemnationem
(Rom. V, 16); ipsam massam demonstravit, quae tota vitiata ex
Adam fluxit: ubi autem dicit, ex illa fieri vasa in honorem, gratiam
commendat, qua homines quos creat, etiam liberat; ubi vero, ex illa
fieri vasa in contumeliam, judicium ostendit, quo homines, quamvis
creet, non tamen liberat. Quod etiam vos de parvulis cogimini
confiteri, quorum certe omnium unam esse massam non potestis negare,
qualemlibet eam putetis: ex qua tamen alios in Dei regnum adoptari
fatemini, quos procul dubio vasa in honorem facta conceditis; alios
vero non adoptari, quos facta vasa in contumeliam, nisi intelligenter
consentiatis, impudenter negatis. Neque enim, si non est ista poena
damnationis, sicut vultis, non erit saltem contumelia imaginis Dei,
separari a regno Dei. Sed vos si illam perseveranter negabitis
gratiam, ad hoc judicium vos pertinere monstrabitis: quod utique in
parvulis injustum esset, si peccatum originale non esset.
|
|