CAPUT CXXXVII

JUL. Quod ut claruit Apostolum dixisse de moribus, ita apparet quanta testimoniorum Legis inopia labores, qui ab his sententiis contra fulmina rationis opem petis, quae tibi dedignantur, imo natura sui subvenire non possunt.

AUG. Contra Apostolum dicentem, ex eadem massa aliud vas in honorem, aliud in contumeliam Deum facere; nec dicentem, aliud nec in honorem, nec in contumeliam, quod utique diceret, si hoc quod vos de parvulis crederet: contra hunc ergo divinitus intonantem non est fulminea ratio vestra, sed fumea.