|
JUL. Et haec quidem quantum spectat ad
testimonium Apostoli disputata sunt. Caeterum in Isaia, unde ipsam
sententiam Paulus assumpsit, in tantum non deterret Deus rationabilem
creaturam a sui consideratione judicii, ut sicut per eumdem prophetam
dixerat, Quiescite agere perverse, discite bene facere, subvenite
oppresso; et venite, arguite me, dicit Dominus (Isai I,
16-18): ita etiam hic, ne quid potestate sola, non justitia
videretur fecisse, dispensationum suarum dignatur aperire rationem.
Afflicto enim in captivitate populo Judaeorum redemptionis appropiare
tempus, quo ad terram suam reverterentur, annuntiat; et causam vel
praecedentium angorum reserat, vel instantium gaudiorum. Epuletur,
inquit, coelum desuper, et nubes spargant justitiam; oriatur ex terra
misericordia, et justitia oriatur simul. Ego sum Dominus Deus qui
creavi te, faciens meliorem, praeparavi te sicut lutum figuli.
Numquid qui arat, arabit terram per omnem diem? Numquid dicit lutum
figulo, Quid facis, quia non operaris, quia non habes manus?
Numquid dicit-figmentum ei qui se finxit, Sapienter me finxisti?
vel qui dicit patri, Quid generabis? et matri, Quid parturies?
Quia sic dicit Dominus Deus Israel sanctus qui fecit futura:
Interrogate me pro filiis meis et filiabus, et pro operibus manuum
mearum mandate mihi. Ego feci terram et hominem super eam; ego manu
mea firmavi coelum; ego omnibus sideribus mandavi: ego levavi cum
justitia regem, et omnes viae ejus rectae; hic aedificabit civitatem
meam, et captivitatem populi mei reducet, non cum praemio, nec cum
muneribus, dixit Dominus sabaoth (Isai. XLV, 8-13).
AUG. Si intelligeres verba Prophetae, intelligeres ibi regem, de
quo dictum est, Ego levavi cum justitia regem, et omnes viae ejus
rectae, hunc esse mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum:
sed intelligeres ut intelligendus est. Neque enim audebis eum dicere
praecedentibus operum meritis Filium Dei factum ab initio, id est, a
virginis utero. Qua ergo gratia homo ille ab initio factus est bonus,
eadem gratia homines qui sunt membra ejus ex malis fiunt boni. Quid
enim dicatis de Christo secundum hominem, non invenitis, id est,
secundum id quod Verbum caro factum est: quod ille qui Deus erat, et
Deus mansit et homo factus est; quod ipse homo nunquam ita fuit homo,
ut non esset unigenitus Dei Filius, propter unigenitum Verbum.
Neque enim ut hoc esset, morum suorum de propria voluntate venientium
meritis comparavit: sed, sicut verum dixit Ambrosius, quasi de
Spiritu natus abstinuit a delicto. Alioquin secundum vos, multi
essent tales, si esse voluissent; atque ut ille talis nonnisi unus
esset, in potestate hominum fuit, qui tales esse noluerunt: quae si
attenditis quanta impietate dicantur, vel tacita cogitatione
credantur; sicut agnoscitis Unigeniti naturam, quod in principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; agnoscite
et gratiam, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I, 1, 14). Ille igitur quos dignatur vocat, et quem
vult religiosum facit (Ambrosius, lib. 7 in Luc. IX, 58),
qui hominem quem voluit, unum sine ullis humanae voluntatis
praecedentibus meritis mediatorem Dei et hominum fecit.
|
|