|
JUL. Testatus utique, ut dixi, fueram, nec contra
omnes me species defendendae traducis in primo disserturum opere, nec
cuncta, quae ille liber tenebat, replicaturum: sed cum his
conflicturum, in quibus summam et vim sui dogmatis collocasset. Hoc
autem me spopondisse fideliter, quicumque vel obliquus sit, tantum
diligens utriusque operis lector, agnoscet. Ego autem conscientiae
honestate securus inimicum nostrum et adhortor, et stimulo, ut si
aliquod a se prolatum, a me praetermissum aestimat argumentum, quod
cujuspiam momenti vel ipse judicet, in medium proferat, et me timoris
dolique convincat.
AUG. Non credo quod ea quae praetermisisti, nullius momenti esse
putaveris: quamvis et si hoc te putasse concedam; non tamen ita esse,
catholicus et intelligens, si et unum illum meum et tuos quatuor
habuerit, diligentiamque adhibuerit, lector inveniet.
|
|