|
JUL. In hoc igitur loco hic sensus, quantum spectat
ad historiam, continetur, ut Deus loquatur ad populum: Quia nec
odio vos in captivitatem tradidi, nec nunc oblivione judicii de
vinculis Babylonicae captivitatis exemi; sed ego, quantum in me est,
paratus jugi vos benevolentia confovere, justitiae meae tamen debui,
ut et delinquentes hostibus traderem, et recrearem liberaremque
vexatos. Sicut enim rusticandi gnarus non semper uno imminet operi,
ut solis findat arva dentalibus; sed diverso genere votivae fertilitati
rura componit: ita etiam ego dispensationum vices vario, ut tum
pressuris, tum consolationibus voluntatem vestram frugibus possim
aptare justitiae. Denique, ut intelligatis quanta aequitate agam
vobiscum, possem mussitationes vestras pro potestate despicere, ut
sicut figulo figmentum suum dicere non potest, Quid fecisti ? ita
etiam vobis silentii pondus imponerem: tamen contra haec exempla
provoco vos, ut pro filiis meis et filiabus, id est, pro vobis et
operibus manuum mearum me interrogetis, et discatis, totum me juste,
nec quidquam unquam fecisse crudeliter.
AUG. Quod vis dicis, non quod dixit Isaias: ille gratiam
loquitur, contra quam tu loqueris.
|
|