CAPUT CXL

JUL. Et a Propheta ergo, et ab Apostolo, in exemplum adductus est figulus, nihil aliud praebiturus, quam comparationis officium; non tamen ut tam viles apud Deum esse homines indicentur, quam argilla est in fornace et orbe figulorum. Absoluta hac expositione quam praemisimus, admonemus secundum interpretationem recentem in eodem loco aliud relucere. Rorate, inquit, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum. Vae qui contradicit factori suo, testa de samiis terrae: numquid dicit lutum figulo suo, Quid facis? et opus tuum absque manibus est (Isai. XLV, 8, 9)? Quibus verbis etsi secundum historiam Cyrus rex, secundum prophetiam tamen incarnatio Salvatoris exprimitur; qui quoniam erat de virgine nasciturus, Judaeorum et omnium infidelium obstinatio convenitur, ne sint signis fidelibus perduelles. Cum enim praemisisset, Aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul. Ego Dominus, inquit, creavi eum.

AUG. Dic mihi quibus operibus hoc meruit homo Christus Jesus; et qua justitia Dei solus hoc meruerit, aude garrire: aut si non audes, tandem gratiam sine meritis confitere, non solum remittentem peccata homini, verum etiam in natura humana justitiam sancto Spiritu facientem. Non enim et homini Christo gratia peccata dimisit, aut non eum gratia talem fecit, ut ab initio semper esset bonus, sicut ab initio semper Dei Filius. Prorsus, sicut admoniti sunt, qui in eremo serpentum morsibus lethaliter vexabantur, ut illum qui in signo exaltatus fuerat, attenderent, ne perirent (Num. XXI, 6-9): ita sunt admonendi, qui vestris disputationibus venenantur, ut Christum attendant, et in illius hominis mediatoris justitia gratiam sine meritis videant, unde a se vestri oris virus excludant. Denique in verbis Prophetae, etiam secundum recentem interpretationem quam commemorasti ubi evidentius prophetatus est Christus, non inde assumpsisti unde disputares, nisi quod ex virgine natus est, quia dictum est, Aperiatur terra, et germinet, Salvatorem: de justitia vero ejus, quae hic pariter praenuntiata est, nihil dicere voluisti; cum tu verba ipsa prophetica proposueris, ubi ait, Rorate, coeli, desuper, et nubes pluant justum; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul. Dic mihi quem justum nubes pluerunt, nisi quia Prophetae et Apostoli Christum praedicaverunt, qui ex ipso virginis utero cum justitia natus est? Unde cum dictum esset, Aperiatur terra, et germinet Salvatorem; mox additum est, et justitia oriatur simul. Ac per hoc, ea gratia fiunt justi homines qui renascuntur in Christo, qua gratia justus homo natus est Christus. Sicut ergo exemplum est vitae, ut cum imitando juste agamus: ita est etiam exemplum gratiae, ut in eum credendo inde nos fieri speremus justos per ipsum, unde factus est ipse, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30, 31). Quoscumque itaque dente mortifero momordistis, hunc justum intueantur, et sanabuntur: hoc est, inde se credant accipere justitiam, unde Christo est innata justitia; et ideo non in suo arbitrio, nec in suo merito, sed in Domino glorientur.