|
JUL. Ante terra aperitur in germen, quam opera colentis
semen accipiat: quod in puerperio virginis approbatur, quae munere
matris officium praevenit et exclusit uxoris. Quod ergo in usu non
erat, id facturum se Deus omnipotens pollicetur; et addit,
praevidens infidelium multitudinem: Vae qui contradicit fictori suo,
testa de samiis terrae. Id est, Vae his qui, Deo promittente,
fetam fieri virginem non potuisse contendunt: cumque ipsi totidem licet
de seminibus a Deo institutis, tamen interveniente Dei potentia, in
visceribus fingantur maternis, obstipo studio affirmant, nequivisse
carnem sine ministerio viri ex carne virginis fabricari. Tale est
igitur quod vos, o pervicaces, non putatis me id facere potuisse, ac
mihi de rei difficultate praescribitis, cum vos ipsos manibus meis
constet effectos; quale, si lutum figulo suo, cum ab eo tractatur,
diceret, Non habes manus; quibus tunc in vas aliquod formabatur.
Ita ergo et vos, qui inquiritis quis filium virgini dederit sine viri
semine, cognoscite eumdem esse qui vos fecit ex semine. Sed jam
quoniam Scripturis sanctis expositio varia licet, utraque tamen pia et
religiosa concinuit, primus terminetur liber: suo tamen fine
commonens, ut opifex nascentium Deus credatur, innocentium tutor,
Catholicorum remunerator, Manichaeorumque damnator.
AUG. Ut sciant, qui intelligenter legunt, quemadmodum conatus
fueris verba apostolica obnubilare clara, et recta pervertere, huic
disputationi tuae ex eadem oportet Apostoli disputatione respondeam.
Volens igitur beatus Paulus ostendere, quod ea quae promisit Deus,
potens est et facere; ubi maxime gratia commendatur, cujus estis
inimici: neque enim in potestate hominum est, ut Deus impleat quae
promisit, et non in ipsius qui promisit: volens ergo id ostendere,
Non potest, inquit, excidere verbum Dei: non enim omnes qui ex
Israel, hi sunt Israel; neque quia sunt semen Abraham, omnes
filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii
carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen.
Promissionis enim verbum hoc est, Ad hoc tempus veniam, et erit
Sarrae Filius. Tene in mente filios promissionis, quoniam qui
promisit potens est et facere (Rom. IV, 21). Non solum
autem, inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens Isaac, patris
nostri. Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid egissent boni vel
mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex
operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major serviet minori. Et
hic tene in mente electionem non ex operibus, quam quodam modo exposuit
propheta posterior; quod subjungens Apostolus ait, Sicut scriptum
est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Hic occurrit quaestio,
quae perturbare posset non intelligentes altitudinem gratiae: eamque
sibi ipse proponens, ait, Quid ergo dicemus? numquid iniquitas est
apud Deum? Absit. Et ut doceret quod dixit, absit: Moyses,
enim, inquit, dicit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam
praestabo cui misericors fuero. Igitur non volentis, neque
currentis, sed miserentis est Dei. Hoc si attenderes, non
extolleres contra gratiam merita voluntatis; ubi audis, Non
volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Non ergo ideo
misertus est Deus, quia voluit et cucurrit Jacob; sed ideo voluit et
cucurrit Jacob, quia misertus est Deus. Paratur enim voluntas a
Domino (Prov. VIII, sec. LXX): et a Domino gressus
hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23).
Deinde, quia propter Jacob dicta est ista sententia generalis, Non
volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei: datur etiam
exemplum de Pharaone, propter id quod dictum est, Esau autem odio
habui; et subjicitur, Dicit enim Scriptura Pharaoni, Quia ad hoc
te excitavi, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen
meum in universa terra. Post haec ad utrumque concluditur, Ergo
cujus vult miseretur, et quem vult obdurat: sed miseretur utique
secundum gratiam, quae gratis datur, non meritis redditur; obdurat
autem secundum judicium, quod meritis redditur. De massa quippe
damnata facere vas in honorem, manifesta est gratia: facere autem inde
vas in contumeliam, justum judicium est. Hinc jam subjiciens verba
eorum, quibus hoc displicet, ait: Dicis itaque mihi, Quid adhuc
conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? Eosque cohibens: O
homo, inquit, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit
figmentum ei qui se finxit, Quid me fecisti sic? Annon habet
potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in
honorem, aliud in contumeliam? Vide si non consonat superioribus
suis, et dissentit a tuis: qui putas hoc dictum secundum merita
voluntatum, contra id quod ipse ait, Cum enim nondum nati essent,
nec aliquid egissent boni vel mali, ut secundum electionem propositum
Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia major
serviet minori; et contra id quod ipse ait, Igitur non volentis,
neque currentis, sed miserentis est Dei. Nec solum contra haec quae
praecesserunt, verum etiam contra illa quae subsequuntur. Vasa quippe
irae dicit, quae sunt perfecta in perditionem; quod injustum esset,
nisi omnibus ex uno in condemnationem venientibus jam damnata massa
esset: et vasa dicit misericordiae, quae praeparavit in gloriam: ad
misericordiam quippe gratuitam, non debitam, pertinet de massa damnata
vasa in gloriam praeparare; non solum ex Judaeis, sicut dicit; sed
etiam ex Gentibus, propter quod ponit testimonium de Osee propheta,
Vocavi non plebem meam, plebem meam; et de Isaia, Propter Israel
reliquiae salvae fient. Ut autem essent istae reliquiae, gratia Dei
factum esse testimonio sequente docet, per eumdem prophetam dicentem,
Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen. Deinde ostendit
Gentes ex fide apprehendisse justitiam: Israel autem ideo non
apprehendisse, quia non ex fide, sed tanquam ex operibus. Fides enim
habet, quod aliquando post dicit: Quonium omnis qui invocaverit nomen
Domini, salvus erit. Ad quam salutem pertinet, ut opera bona et
justitia nobis ex Deo sint, non ex nobis. Propter quod, de illis
qui non ex fide, sed tanquam ex operibus offenderunt in lapidem
offensionis, sequitur, et dicit: Fratres, bona voluntas quidem
cordis mei, et deprecatio ad Deum pro illis in salutem: testimonium
enim perhibeo illis quia zelum Dei habent, sed non secundum
scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam et suam justitiam quaerentes
constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. IX, 6; X,
3, 13). Quod omnino et vos facitis: justitiam quippe vestram
vultis constituere, cui Deus secundum merita retribuat gratiam; nec
vultis gratiam Dei praecedere, quae vos faciat habere justitiam.
Deinde connexa sibimet serie disputationis, ad illud pervenit, ubi
ait, Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit: nam et
ego Israelita sum, ex semine Abraham, ex tribu Benjamin: non
repulit Deus plebem suam, quam praescivit, An nescitis in Elia quid
dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel?
Domine, prophetas tuos occiderunt, et altaria tua suffoderunt, et
ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi
responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non
curvaverunt genu ante Baal. Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per
electionem gratiae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex
operibus; alioquin gratia jam non est gratia. Deinde vide quid
adjungat. Quid ergo, inquit? Quod quaerebat Israel, hoc non est
consecutus: electio autem consecuta est. Sed superius respice qualis
electio, ubi ait: Reliquiae per electionem gratiae factae sunt: si
autem gratia, jam non ex operibus. Et hoc refert ad illud, unde
disputatio ista profecta est: Cum enim nondum nati essent, neque
aliquid egissent boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei
maneret; non ex operibus. Haec est electio gratiae, non ex
operibus, qua fiunt vasa in honorem, ut bona opera faciant: quia bona
opera subsequuntur gratiam, non praecedunt; quoniam gratia Dei facit
ut ea faciamus; nec constituamus justitiam nostram, sed Dei justitia
sit in nobis, id est, quam donat Deus nobis. Caeteri vero excaecati
sunt (Rom. XI, 1, 7): hoc est judicium, quo fiunt vasa in
contumeliam; ex quo judicio dictum est, Esau autem odio habui. Ex
quo judicio dictum est etiam Pharaoni, Ad hoc te excitavi. Unde
apparet vos sic intelligentes, vel potius non intelligentes
Apostolum, ex operibus contra gratiam velle gloriari, et vestram
justitiam volentes constituere, justitiae Dei non esse subjectos.
Nos vero Deum quidem parvulorum opificem praedicamus: sed ex eadem
massa medium locum vasis, ubi nec in honorem fiant, nec in
contumeliam, quem non dedit Apostolus, non damus; quod vos faciendo
evaderetis judicium Dei, si eum tantummodo Manichaeorum, et non
omnium haereticorum damnatorem demonstrare possetis.
|
|