CAPUT XIV |
JUL. Scripturarum sane testimonia quaedam atius exposui, quaedam brevius: quia me plene id secuturo opere facturum spopondi. Nihil itaque ibi de omnibus Augustini argumentis et propositionibus non explosum remansit, nihil a me impletum est aliter quam promissum: multa in inventis ejus falsa, multa stolida, sacrilega multa convici.AUG. Hoc quidem dicis, sed tu dicis: qui autem legit et intelligit, si non Pelagianus est, non hoc dicit. |