|
JUL. Cum haec itaque haud aliter quam dixi, constet
impleta; mirari satis nequeo hominis impudentiam, qui in hoc recenti
opere suo libros meos falsitatis accusat, quos tamen necdum in manus
suas venisse testatur (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n.
2). Durum quidem, quod consuetudo peccandi amorem delicti facit:
sed nihil durius, quam quod exstinguit pudorem; quod licet ex
improbitatis usu esse constaret, tamen amplius praesentia pericula
docuerunt, quam quisquam nostrum poterat autumare. Quando enim
crederem eo usque Numidae induruisse frontem, ut in uno opere et uno
versu utrumque fateretur, et me falsa dixisse, et se non legisse quid
dixerim.
AUG. Si hoc non fecisti, ille fecit qui de libris tuis ea, quae
comiti Valerio putavit mittenda esse, decerpsit. Quod eum non
credens ego fecisse mendaciter, auctori tribui quod decerptori debui.
Tuos quippe libros nondum legeram, sed quae ille ex eis decerpserat,
legeram. Si te hominem cogitares, hoc fieri potuisse cum cerneres,
nequaquam tam invidiosam quaereres homini hac occasione calumniam.
|
|