CAPUT XVII

JUL. Nam scribens ad eum, quem miratur studiosum esse librorum suorum, cum sit militiae sudoribus occupatus, indicat ab Alypio chartulas ad se fuisse delatas, quae ita superscriptae essent:

“Capitula de libro Augustini quem scripsit, contra quae de libris pauca decerpsi. Hic video, eum qui tuae Praestantiae ista scripta direxit, de nescio quibus libris ea, causa, quantum existimo, celerioris responsionis, ne tuam differret instantiam, voluisse decerpere. Qui autem sint isti libri cum cogitarem, eos esse arbitratus sum, quorum mentionem Julianus facit in epistola quam Romam misit, cujus exemplum simul ad me usque pervenit. Ibi quippe ait: Dicunt etiam istas, quae modo aguntur, nuptias a Deo institutas non fuisse, quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quatuor libellis respondi.”

Et post haec verba infert iterum suis sermonibus:

“Credo, ex his libellis ista decerpta sunt: unde melius fortasse fuerat, ut universo ipsi operi ejus, quod quatuor voluminibus explicavit, refellendo et redarguendo nostra laboraret intentio; nisi et ego responsionem differre noluissem; sicut nec tu transmissionem scriptorum, quibus respondendum est, distulisti”

(Ibid.). Ostendit ergo hic apertissime excerpta illa suspicari se de opere meo tumultuarie fuisse collecta; integros autem ignorare libros, quibus tamen audet se dicere respondere potuisse.

AUG. Cur non auderem, qui te in eis vana dixisse dubitare utique non deberem? Non enim contra vera posses loqui nisi vana. Neque meus animus me fefellit: eos namque libros tuos tales inveni, cum legerem, quales praesumpseram esse, antequam legerem.