CAPUT XX

JUL. Admoneo tamen hic quoque, sicut priore a nobis opere factum est, non me omnia examussim ejus verba positurum; sed ea capita, quibus destructis, naturalis mali opinio conteratur.

AUG. Ea quae praetermittis, colligentur forta se vel a nobis vel ab aliis, ut appareat cur praetermiseris.