CAPUT XXI

JUL. Quod licet plene primo opere constet effectum: tamen quoniam nunc nonnulla de uno duntaxat libro meo sibi refellenda proposuit, meque, ut praelocutus sum, arguit, quod capita dictorum ejus quae inserui, magna ex parte truncaverim; ostendam primo, id quod reprehendit, nec a me esse factum, et ab illo impudentissime in hoc eodem opere frequentatum. Tunc probabo, illis ipsis concisis brevibusque sententiis, quas de scriptis meis, quibus fuerat impugnatus, interserit, ita nullis eum solidis responsionibus obstitisse, ut et illa invexata permaneant, et hic planius detestanda fateatur, quam nostra oratio laboraverat explicare.

AUG. Jam superius ad ista respondi.