|
JUL. Attoniti ergo, quid contra me scripserit,
audiamus.
inquit,
|
“de libro meo tibi a me misso tibique
notissimo ista posuit, quae refutare conatus est: Damnatores nos esse
nuptiarum, operisque divini, quo ex maribus et feminis Deus homines
creat, invidiosissime clamitant: quoniam dicimus, eos qui de tali
commixtione nascuntur, trahere originale peccatum; eosque, de
qualibuscumque parentibus nascantur, non negamus adhuc esse sub
diabolo, nisi renascantur in Christo. In his verbis meis testimonium
Apostoli, quod interposui praetermisit, cujus se premi magna mole
sentiebat. Ego enim cum dixissem, homines trahere originale
peccatum, mox adjunxi: De quo Apostolus ait, Per unum hominem
peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes
homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12):
quo testimonio, ut diximus, praetermisso, caetera illa contexuit quae
supra commemorata sunt. Novit enim quemadmodum soleant haec verba
apostolica, quae praetermisit, accipere catholicorum corda fidelium:
quae verba tam recta et tanta luce fulgentia, tenebrosis et tortuosis
interpretationibus novi haeretici obscurare et depravare moliuntur.
Deinde alia mea verba subtexuit, ubi dixi: nec advertunt, quod ita
nuptiarum bonum malo originali quod inde trahitur non potest accusari,
sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali quod inde
nascitur non potest excusari. Nam sicut peccatum, sive hinc sive inde
a parvulis trahatur, opus est diaboli; sic homo, sive hinc sive inde
nascatur, opus est Dei. Etiam hic ea praetermisit, in quibus aures
catholicas timuit. Nam ut ad haec verba veniretur, supra dictum erat
a nobis: Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima atque firmissima
catholicae fidei regula continetur, isti novelli et perversi dogmatis
assertores, qui nihil peccati esse in parvulis dicunt quod lavacro
regenerationis abluatur, tanquam damnemus nuptias, et tanquam opus
Dei, hoc est, hominem qui ex illis nascitur, opus diaboli esse
dicamus, infideliter vel imperite calumniantur. His ergo nostris
praetermissis sequuntur illa nostra quae posuit, sicut supra scriptum
est”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, nn. 3, 4).
Quousque simplicitati, qui haec loqueris, religiosorum pectorum et
imperitis auribus perstabis illudere? quem ad finem sese impudentia
effrenata jactabit? Nihil te, cum haec scriberes, censura doctorum
virorum, nihil reverentia futuri judicii, nihil ipsa litterarum
monumenta moverunt? Patere jam fallaciam tuam, et deprehensam teneri
non vides? Quid in primo, quid in secundo opere conscripseris, quem
nostrum ignorare arbitraris? Libuit enim prorsus, et decuit, his te
compellare modis, quibus in parricidam publicum eloquens Consul
infremuit (Cicero, Orat. 1 in Catilinam).
AUG. Bene facis, indicare nobis, ne forte non agnosceremus, de
invectivis Ciceronis te ista sumpsisse atque vertisse: sed non timemus
Julianum, cum videmus factum esse Tullianum; imo potius dolemus
insanum, cum videmus sensum perdidisse christianum. Quid enim
insanius, quam prohibere a parvulis medicum Christum, dicendo non
esse in eis quod venit ille sanare? Cicero invectus in patriae
parricidam, eam defendebat civitatem quam rex ejus Romulus,
congregatis undecumque peccatoribus condidit: tu autem tot parvulos,
qui sine sacro Baptismate moriuntur, et clamas peccatum nullum
habere, et ad civitatem Regis, ad cujus imaginem facti sunt, non
permittis accedere.
|
|