|
JUL. Apostoli me testimonium praetermisisse
confingis, quod nec tibi opitulari potest, et a me praetermissum non
est; sed eo insertum ordine, quo a te fuerat collocatum: utque in
primo fideliter commemoratum, ita etiam in quarto operis mei libro,
licet cursim et breviter, explanatum est. Commemorationem quoque
catholicae Ecclesiae, quam tu ad hoc feceras, ut catholicam fidem
desererent a te decepti, et catholica miserabiles appellatione
gauderent, non praetermisi. Et quamvis nulla argumentorum vis in
ejusmodi verbis esset, tamen a me haud aliter dictorum tuorum caput
propositum est, quam a te fuerat ordinatum. Lege editos libros meos;
responsionisque fidem, quam tu arguis fraudis, aspiciens, me interim
pronuntia vera dicere: tu vero, si consuetudo tua permiserit,
erubesce. Sed jam ostensa inexcusabili falsitate, quae semper quidem
turpis, fit tamen turpior cum locum censoris invadit, et deformitatem
suam decori exprobrat alieno; responde, quid Manichaeis sensibus aut
nomen Ecclesiae aut Apostoli verba conducant, ut ea cum tam magna
invidia praetermissa causeris?
AUG. Jam superius respondi huic calumniae tuae, qua mihi verborum
tuorum minus integre positorum objicis falsitatem. Sed quod fecit ille
decerptor, tu mihi tam libenter non tribueres, si eorum qui haec
legunt, nolles esse deceptor.
|
|