|
JUL. Hoc semper fuit maximum inter Manichaeos
Catholicosque discrimen, et limes quidam latissimus, quo a se mutuo
piorum et impiorum dogmata separantur, imo magna moles sententias
nostras quasi coeli a terra profunditate disjungens, quod nos omne
peccatum voluntati malae, illi vero malae conscribunt naturae: qui cum
diversos sequuntur errores, sed velut de capite fontis istius
effluentes consequenter ad sacrilegia flagitiaque perveniunt; sicut
Catholici e regione, a bono inchoantes exordio, bonis aucti
processibus, ad religionis summam, quam ratio munit et pietas,
pervehuntur. Tu igitur malum naturale conatus asserere profano quidem
voto, sed inefficaci intentione usurpasti Apostoli testimonium, quem
hac eadem perscriptione ostendo nihil tale sensisse, quale tu
persuadere conaris, quod repugnantibus modis et illum catholicum
confiteris, et dicta ejus Manichaeo aestimas suffragari.
AUG. Quos doctores catholicos Manichaeo asseras suffragari, qui
in verbis apostolicis intellexerunt trahere parvulos originale
peccatum, nec vestro more insano velut sanam laudare naturam, sed ei
sanandae adhibuerunt medicinam potius christianam, si christiano corde
cogitares, erubesceres, contremisceres, obmutesceres.
|
|